ANTONINIANI Pueri et Puellae

ANTONINIANI Pueri et Puellae
ANTONINIANI Pueri et Puellae
instituti ab Antonino Diadumeno, apud Lamprid. ibi c. 2. Paraverat sane penulas populo colorus rosei dare macrinus Imperator, in honorem Antonini fili sui, quae vocarentur Antoninianae --- Congiarium etiam per edictum Antoninianum promisit --- Verba edicti: Vellem, Quirites, iam praesentes essemus, Antoninus vester vobis congiarium sui nommis daret. Daret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent. Ubi daret est, pro institueret, seu potius incideret, ut vetus liber hîc legit, i. e. recipieret et ascriberet in numerum eorum puerorum puellarumque, quibus ex
publico dabantur alimenta. Nomina enim corum, qui ad illam perceptionem frumentariam participandam admittebantur, in aes incidi consuevisle, docet Plinius de his ipsis pueris, a Traiano primum institutis, loquens, in Panegyr. c. 26. Tu ne rogari quidem sustinuisti et quamquam laetissimum oculis tuis esset conspectu Romanae pubis impleri, omnes, antequam te viderent recipi, incidi iussisti, ut iam inde ab infantia publicum parentem munere educationis experirentur. Sed iam Seneca de Benefic. l. 4. c. 28. de his qui frumentum e publico percipiebant, Frumentum publicum -- accipiunt sine delectu morum, quisquis incisus est, etc. Salmas. ad Lamprid.
Vide etiam supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Antoniniāni — Antoniniāni, 1) A. puĕri et puellae (lat.), Kinder, die, nach der Stiftung des Antoninus Diadumenus auf öffentliche Kosten erhalten wurden; 2) A. sodāles, römische Priester für den Erinnerungsdienst der Kaiser Antoninus Pius, M. Antoninus u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”